Haller's Concordance: DOCEBANT
- super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea Ps. 119:99
- principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala Mic. 3:11
- qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur Acts 5:21
- et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri Acts 15:1
- qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem. 3 Esd. 9:49
- et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem 3 Esd. 9:50