Haller's Concordance: DOCEBIS
- custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos Dt. 4:9
- tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem Dt. 5:31
- fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua Ps. 119:171
- adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum Cant. 8:2
- tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis, 3 Esd. 8:26
- et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. 4 Esd. 12:38