Haller's Concordance: DOCENTES
- in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei Isa. 27:11
- neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 29:16
- sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum Mt. 15:9
- docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi Mt. 28:20
- in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum Mk. 7:7
- adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum Acts 5:25
- omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum Acts 5:42
- Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini Acts 15:35
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Col. 1:28
- verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Col. 3:16
- quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia Tit. 1:11
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes Tit. 2:3