Haller's Concordance: DOCERE
- nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum Judg. 11:25
- quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum Job 26:4
- et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel Sir. 45:6
- dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel Sir. 45:21
- vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
- et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat Mk. 4:1
- et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur Mk. 6:2
- et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa Mk. 6:34
- et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Mk. 8:31
- primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere Acts 1:1
- docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 1 Tim. 2:12
- et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 2 Tim. 2:2
- sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis Apoc. 2:20