Haller's Concordance: DOCETE
- docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris Dt. 11:19
- nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel Dt. 31:19
- tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere 1 Esd. 7:25
- docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me Job 6:24
- audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
- euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Mt. 28:19