Haller's Concordance: DOLORES
- adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim Ex. 15:14
- nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti 1 Ki. 4:19
- quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos Job 4:8
- quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 21:17
- multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit Ps. 32:10
- nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis Sir. 14:15
- et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum Isa. 13:8
- vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum Isa. 53:4
- audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem Jer. 6:24
- quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem Jer. 13:21
- quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis Jer. 22:23
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24
- dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum Osee 13:13
- sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior 2 Ma. 6:30
- transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis. 4 Esd. 8:54
- quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto, 4 Esd. 16:39
- sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum. 4 Esd. 16:40