Haller's Concordance: DOLORIBUS
- si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras Job 7:4
- nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt Job 30:17
- cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est Eccl. 2:23
- sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit Wis. 10:9
- qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus Wis. 19:15
- cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum Sir. 3:29
- sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine Isa. 26:17
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
- et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione Bar. 2:25
- ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur 2 Ma. 9:9
- hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus 2 Ma. 9:11
- sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem 2 Ma. 9:18
- quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo Acts 2:24
- radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 1 Tim. 6:10
- et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis Apoc. 16:11
- nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 4 Esd. 8:27
- quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui, 4 Esd. 10:12