Haller's Concordance: DOLUIT
- quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum Judg. 10:16
- universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel Judg. 21:15
- reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes 3 Ki. 15:23
- cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me Ps. 55:4
- et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram 1 Ma. 2:24