Haller's Concordance: DOLUS
- beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus Ps. 32:2
- verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere Ps. 36:3
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium Pr. 12:20
- et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Isa. 53:9
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Dan. 8:25
- furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia Mk. 7:22
- vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est Jn. 1:47
- qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 1 Pet. 2:22
- delebitur enim malum et extinguetur dolus. 4 Esd. 6:27