Haller's Concordance: DOMINA
- post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum Gen. 39:7
- et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet Isa. 24:2
- sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum Isa. 47:5
- et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui Isa. 47:7
- postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem Jer. 29:2
- ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo Lam. 1:1
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum 2 Jn. 1:5