Haller's Concordance: DOMINABITUR
- mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Gen. 3:16
- fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur Dt. 15:6
- quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus Judg. 8:23
- cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo 1 Ki. 9:17
- quia Domini est regnum et dominabitur gentibus Ps. 22:28
- et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae Ps. 72:8
- manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet Pr. 12:24
- servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet Pr. 17:2
- quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
- et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum Isa. 19:4
- ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo Isa. 40:10
- quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur Isa. 54:5
- Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Dan. 11:3
- Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius. Dan. 11:5
- Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit. Dan. 11:43
- et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos Zach. 6:13
- scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur Rom. 6:9
- peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia Rom. 6:14