Haller's Concordance: DOMINANTIUM
- quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera Dt. 10:17
- contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium Isa. 14:5
- super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi Jer. 50:21
- et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum Ezec. 19:11
- et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum Ezec. 19:14
- quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium 1 Tim. 6:15
- et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium Apoc. 19:16