Haller's Concordance: DOMINANTUR
- et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus 2 Esd. 9:37
- ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram Bar. 3:16
- Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos Mt. 20:25
- Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum Mk. 10:42
- dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur Lk. 22:25
- nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae. 3 Esd. 4:15
- et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis? 3 Esd. 4:22