Haller's Concordance: DOMINARI
- superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio Tob. 4:14
- non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus Pr. 19:10
- dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt Wis. 17:2
- et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 1 Ma. 8:16
- docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 1 Tim. 2:12
- et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. 4 Esd. 6:57
- si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? 4 Esd. 7:5