si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Gen. 42:19
et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domosEx. 1:21
et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum Ex. 8:3
quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint Ex. 8:21
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis Ex. 8:24
qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domosEx. 9:20
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone Ex. 10:6
loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas Ex. 12:3
transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere Ex. 12:23
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit Ex. 12:27
tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini Num. 1:2
et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra Num. 1:18
de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:20
de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:22
de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent Num. 1:24
de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:26
de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent Num. 1:28
de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:30
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:32
porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:34
de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:36
de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:38
de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:40
de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:42
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum Num. 1:44
fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere Num. 1:45
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis Num. 2:2
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta Num. 2:32
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum Num. 2:34
numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra Num. 3:15
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas Num. 4:2
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas Num. 4:22
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis Num. 4:29
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:34
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:38
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:42
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:46
numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere Num. 26:2
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam Num. 32:18
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti Dt. 6:11
ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis Dt. 8:12
accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Josu. 7:14
expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis 3 Ki. 9:10
et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni 4 Ki. 25:9
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem 1 Par. 5:13
filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 1 Par. 7:2
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 1 Par. 9:9
fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 1 Par. 15:1
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 1 Par. 24:4
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 1 Par. 24:30
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 2 Par. 17:12
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 2 Par. 17:14
et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius 2 Par. 35:4
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Par. 35:12
et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 2 Esd. 5:3
reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis 2 Esd. 5:11
ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna 2 Esd. 9:25
sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi 2 Esd. 10:34
et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis Job 1:4
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento Job 3:15
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea Job 4:19
cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me Job 22:18
perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem Job 24:16
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis Pr. 1:13
magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas Eccl. 2:4
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta Sir. 3:11
civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit Sir. 28:17
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum Sir. 41:8
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras Sir. 49:15
et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum Isa. 22:10
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam Isa. 23:13
super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis Isa. 32:13
et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum Isa. 65:21
surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius Jer. 6:5
quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis Jer. 9:21
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur Jer. 17:27
ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras Jer. 21:13
aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum Jer. 29:5
quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum Jer. 29:28
et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me Jer. 32:29
quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium Jer. 33:4
et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus Jer. 35:9
et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit Jer. 52:13
et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum Ezec. 7:24
et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis Ezec. 16:41
et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent Ezec. 23:47
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent Ezec. 26:12
et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum Ezec. 28:26
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis Ezec. 45:4
urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur Joel 2:9
et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad Amos 1:4
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum Amos 5:11
iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis Amos 6:8
et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius Mic. 2:2
et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum Soph. 1:13
et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 1 Ma. 1:33
et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant 1 Ma. 1:64
et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem 1 Ma. 3:56
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare 2 Ma. 5:12
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Mk. 10:30
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium Mk. 12:40
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas Lk. 16:4
qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem Lk. 20:47
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis Acts 2:46
omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum Acts 5:42
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam Acts 8:3
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domosActs 20:20
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 1 Cor. 11:22
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 1 Tim. 5:13
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 2 Tim. 3:6
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia Tit. 1:11
non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. 4 Esd. 15:19
inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae 4 Esd. 15:49
sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea. 4 Esd. 16:32
fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos 4 Esd. 16:47
et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, 4 Esd. 16:48