Haller's Concordance: DONARIA
- viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est Ex. 35:23
- omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt Ex. 35:30
- tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat Ex. 36:3
- omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt Num. 18:29
- et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium Dt. 12:6
- scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17