Haller's Concordance: DORMIENTES
- venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius 1 Ki. 26:7
- at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes Tob. 8:15
- inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt Ps. 88:5
- illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes Wis. 17:13
- penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo Sir. 24:45
- speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia Isa. 56:10
- et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum Mt. 26:40
- et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati Mt. 26:43
- ne cum venerit repente inveniat vos dormientes Mk. 13:36
- et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare Mk. 14:37
- et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei Mk. 14:40
- et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia Lk. 22:45
- filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. 4 Esd. 2:31