Haller's Concordance: DORMIERIT
- si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem Ex. 22:16
- et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua Lev. 14:47
- omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit Lev. 15:4
- et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur Lev. 15:21
- si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur Lev. 15:24
- omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit Lev. 15:26
- et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea Lev. 15:33
- homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera Lev. 19:20
- qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos Lev. 20:11
- si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos Lev. 20:12
- qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos Lev. 20:13
- dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro Num. 5:13
- si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel Dt. 22:22
- eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores 3 Ki. 1:21
- sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo Job 14:12
- dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27:19
- cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit Bar. 6:43
- mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 1 Cor. 7:39