Haller's Concordance: DORMIT
- maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen Dt. 27:20
- maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen Dt. 27:21
- maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen Dt. 27:22
- maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen Dt. 27:23
- cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur 3 Ki. 18:27
- sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus Job 40:21
- nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
- dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum Mt. 9:24
- et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit Mk. 5:39
- flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit Lk. 8:52
- haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Jn. 11:11
- dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit Jn. 11:12
- et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit; 3 Esd. 4:10