Haller's Concordance: DORSUM
- inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 2 Ki. 22:41
- peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum 2 Par. 29:6
- inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti Ps. 18:40
- contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva Ps. 69:23
- verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum Sir. 21:18
- et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum Sir. 35:22
- sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum Jer. 18:17
- omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium Jer. 48:37
- et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii Ezec. 41:15
- et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum Amos 8:10
- obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva Rom. 11:10