Haller's Concordance: DRACO
- comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me Jer. 51:34
- loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum Ezec. 29:3
- Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. Dan. 14:22
- Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. Dan. 14:26
- et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata Apoc. 12:3
- et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret Apoc. 12:4
- et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius Apoc. 12:7
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Apoc. 12:9
- et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum Apoc. 12:13
- et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo Apoc. 12:16
- et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Apoc. 12:17
- et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam Apoc. 13:2
- et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco Apoc. 13:11
- et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, 4 Esd. 15:31