Haller's Concordance: DRACONEM
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem Ps. 91:13
- consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem Isa. 51:9
- Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi. Dan. 14:25
- Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. Dan. 14:27
- et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea Apoc. 13:4
- et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille Apoc. 20:2