Haller's Concordance: DRACONES
- proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum Ex. 7:12
- et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. Esther 11:6
- Duo autem dracones: ego sum, et Aman. Esther 10:7
- laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi Ps. 148:7
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci Isa. 35:7
- glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo Isa. 43:20
- et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba Jer. 14:6
- propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem Jer. 50:39
- Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti Mal. 1:3