Haller's Concordance: DUARUM
- dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi Gen. 19:16
- et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin Num. 15:6
- stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur Num. 22:24
- fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol 1 Ki. 14:49
- et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel Isa. 17:6
- stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit Ezec. 21:21
- omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci. 4 Esd. 1:11