Haller's Concordance: DUCAM
- et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis Num. 23:27
- ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua Judg. 4:7
- et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 1 Ki. 1:22
- dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum 1 Ki. 30:15
- et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 4 Ki. 21:13
- et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te Tob. 5:15
- dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum Tob. 5:20
- adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum Cant. 8:2
- et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos Isa. 42:16
- propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius Osee 2:14
- et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus Zach. 13:9