Haller's Concordance: DUCENT
- ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua Num. 36:7
- et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae Dt. 21:4
- adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii Dt. 21:19
- mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum Ps. 43:3
- secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos Isa. 15:7
- numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Isa. 23:7
- et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem Jer. 20:5