Haller's Concordance: DUCENTA
- tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum Num. 16:17
- praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda 1 Ki. 15:4
- fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 3 Ki. 10:16
- ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia 1 Par. 5:21
- habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 2 Par. 14:8
- post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 2 Par. 17:15
- post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 2 Par. 17:16
- hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 2 Par. 17:17
- ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 2 Par. 28:8
- quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta 2 Ma. 3:11