Haller's Concordance: DUCIBUS
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 2 Ki. 19:6
- respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes 4 Ki. 7:2
- factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 4 Ki. 10:25
- praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum 2 Par. 1:2
- rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel 2 Par. 18:30
- fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis 2 Par. 26:11
- vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 1 Esd. 8:29
- dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei 1 Esd. 8:36
- a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus 2 Esd. 5:14
- Epistolae autem hoc exemplar fuit. Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem. Esther 13:1
- Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni obediunt, salutem dicit. Esther 16:1
- clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ezec. 21:12
- ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia Ezec. 23:12
- sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 1 Pet. 2:14