Haller's Concordance: DUPLEX
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine Ex. 28:16
- quadrangulum duplex mensurae palmi Ex. 39:9
- et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur 3 Ki. 6:34
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 4 Ki. 2:9
- duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum Wis. 11:13
- est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex Sir. 20:10
- mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex Sir. 26:1
- templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi Sir. 50:2
- quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio Nah. 1:9
- vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis Jas. 1:8