Haller's Concordance: DURITIAM
- cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus Ex. 3:7
- recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum Dt. 9:27
- ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente Ps. 60:3
- patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam Pr. 25:15
- venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem Isa. 47:9
- ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit Mt. 19:8
- quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud Mk. 10:5
- novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant Mk. 16:14
- secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei Rom. 2:5