Haller's Concordance: DURUM
- nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Gen. 45:5
- et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David 2 Ki. 2:17
- cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit Sir. 3:27
- ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis Sir. 19:7
- ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Sir. 31:31
- iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae Sir. 33:27
- ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum Sir. 47:23
- omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare Acts 26:14