Haller's Concordance: DURUS
- nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb 1 Ki. 25:3
- audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius 3 Ki. 14:6
- responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem Pr. 15:1
- hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti Wis. 11:11
- omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit Wis. 18:15
- equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps Sir. 30:8
- scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea Isa. 48:4
- accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti Mt. 25:24
- multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire Jn. 6:60