Haller's Concordance: DUXERIT
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt Lev. 20:21
- si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit Dt. 22:13
- cumque egressa alterum maritum duxerit Dt. 24:2
- quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum Job 37:12
- cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens Wis. 4:2
- vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus Jer. 3:1
- ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Mt. 5:32
- dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur Mt. 19:9
- et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam Mk. 10:11
- quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit Heb. 10:29