Haller's Concordance: EANDEM
- quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur Gen. 41:32
- ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream Ex. 37:12
- cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini Dt. 17:16
- partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur Dt. 18:8
- cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo Ruth 2:20
- cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat Ezec. 46:8
- et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam 1 Ma. 12:2
- si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum Acts 11:17
- et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 1 Cor. 10:3
- nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu 2 Cor. 3:18
- eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos 2 Cor. 6:13
- gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi 2 Cor. 8:16
- implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Phil. 2:2
- cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Heb. 6:11
- in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes 1 Pet. 4:4
- et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. Lao. 1:9