Haller's Concordance: ADORANTES
- fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria Judg. 2:17
- postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant Judg. 2:19
- et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel Tob. 14:9
- cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt Jud. 6:14
- universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros Jud. 13:22
- visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine Bar. 6:5
- et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes Osee 13:2
- et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno Lk. 24:52
- media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Acts 16:25
- et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo Apoc. 11:1