Haller's Concordance: EBRIETATE
- porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus Jud. 13:4
- et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster Jud. 13:19
- ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Sir. 31:31
- vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio Sir. 31:35
- verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium Isa. 28:7
- obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate Isa. 29:9
- venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius Isa. 56:12
- et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate Jer. 13:13
- ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae Ezec. 23:33
- et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis Ezec. 39:19
- adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa Lk. 21:34