Haller's Concordance: EBRIUS
- venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 1 Ki. 25:36
- obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est Ps. 107:27
- Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens Isa. 19:14
- agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Isa. 24:20
- ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius Jer. 23:9
- unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 1 Cor. 11:21