Haller's Concordance: ECCLESIAE
- si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus Num. 19:20
- convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat 3 Ki. 8:14
- stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum 3 Ki. 8:22
- stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens 3 Ki. 8:55
- praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem 1 Par. 29:20
- narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Ps. 22:22
- paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae Pr. 5:14
- et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum Sir. 15:5
- audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite Sir. 33:19
- et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit Sir. 52:1
- et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae 1 Ma. 14:19
- quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus Mt. 18:17
- pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam Acts 11:22
- et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie Acts 16:5
- a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae Acts 20:17
- commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris Rom. 16:1
- qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium Rom. 16:4
- salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi Rom. 16:16
- salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater Rom. 16:23
- ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
- sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 1 Cor. 10:32
- si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 1 Cor. 11:16
- sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 1 Cor. 14:12
- salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia 1 Cor. 16:19
- Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
- et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae Eph. 1:22
- quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis Eph. 5:23
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens Col. 1:18
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 1 Th. 1:1
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:1
- si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 1 Tim. 3:5
- et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est Ph'm 1:2
- nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Heb. 2:12
- infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini Jas. 5:14
- qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo 3 Jn. 1:6
- scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos 3 Jn. 1:9
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apoc. 1:20
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apoc. 2:1
- et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit Apoc. 2:8
- et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam Apoc. 2:12
- et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco Apoc. 2:18
- et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra Apoc. 2:23
- et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es Apoc. 3:1
- et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit Apoc. 3:7
- et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei Apoc. 3:14