Haller's Concordance: EDICTUM
- anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei aedificaretur 1 Esd. 5:13
- Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat. Esther 1:19
- Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus. Esther 3:15
- Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. Esther 16:19
- Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. Esther 8:14
- Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. Esther 9:14
- consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Dan. 6:7
- Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. Dan. 6:9
- et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum 1 Ma. 1:60
- factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis Lk. 2:1
- fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum Heb. 11:23