Haller's Concordance: EDUC
- cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam Gen. 8:17
- vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos Gen. 19:5
- dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac Gen. 19:12
- dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti Ex. 8:5
- dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus Lev. 24:14
- misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt Josu. 2:3
- illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo Judg. 19:22
- accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum 2 Par. 18:33
- tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me Ps. 25:17
- educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi Ps. 142:7
- educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt Isa. 43:8
- exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt Bar. 2:14