Haller's Concordance: ABII
- Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii Isa. 50:5
- et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus Jer. 13:5
- et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset Jer. 13:7
- spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me Ezec. 3:14
- et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est Mt. 25:25
- respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi Jn. 9:11
- neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum Gal. 1:17
- et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel Apoc. 10:9