Haller's Concordance: EDUXI
- dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam Gen. 15:7
- ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis Ex. 20:2
- et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum Ex. 29:46
- ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum Lev. 11:45
- statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
- et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus Lev. 22:33
- ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus Lev. 25:38
- mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum Lev. 25:42
- mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti Lev. 25:55
- ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti Lev. 26:13
- et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus Lev. 26:45
- ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus Num. 15:41
- ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis Dt. 5:6
- ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum Judg. 2:1
- qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis Judg. 6:8
- iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi 1 Ki. 8:8
- et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos 1 Ki. 10:18
- neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio 2 Ki. 7:6
- a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel 3 Ki. 8:16
- neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio 1 Par. 17:5
- a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel 2 Par. 6:5
- ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud Ps. 81:10
- quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum Jer. 7:22
- quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 11:4
- quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam Jer. 11:7
- haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens Jer. 34:13
- eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum Ezec. 20:10
- ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem Ezec. 21:5
- ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei Amos 2:10
- audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens Amos 3:1
- quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam Mic. 6:4
- nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt. 4 Esd. 1:7
- haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. 4 Esd. 2:1
- et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis. 4 Esd. 14:4