Haller's Concordance: EFFICIAMINI
- videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis Bar. 6:4
- et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum Mt. 18:3
- in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli Jn. 15:8
- neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 1 Cor. 10:7
- ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones Heb. 6:12
- per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem 2 Pet. 1:4