abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum Gen. 18:33
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit Gen. 21:16
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere Gen. 21:19
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus Gen. 22:3
tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor Gen. 24:10
et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset Gen. 25:34
orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara Gen. 26:1
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius Gen. 27:14
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiitGen. 31:17
Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei Gen. 32:1
cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim Gen. 35:22
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob Gen. 36:6
quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus Gen. 38:19
abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum Ex. 14:19
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam Ex. 18:27
surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel Num. 16:25
cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum Num. 24:1
Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair Num. 32:41
abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel Dt. 31:1
omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josu. 8:13
et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon Judg. 1:3
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum Judg. 1:11
abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema Judg. 1:17
qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem Judg. 1:26
abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua Judg. 8:29
abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens Judg. 9:1
quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui Judg. 9:21
abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech Judg. 9:39
abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha Judg. 11:11
abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam Judg. 16:1
abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech Ruth 2:3
et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 1 Ki. 1:18
et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis 1 Ki. 2:11
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit 1 Ki. 3:5
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi 1 Ki. 3:6
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli 1 Ki. 3:8
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 1 Ki. 3:9
sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda 1 Ki. 10:26
abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath 1 Ki. 15:34
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem 1 Ki. 17:15
surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine 1 Ki. 17:20
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem 1 Ki. 18:27
deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est 1 Ki. 19:12
abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 1 Ki. 19:22
et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:23
dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 1 Ki. 20:42
abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc 1 Ki. 22:1
abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae 1 Ki. 23:5
et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei 1 Ki. 23:16
et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca 1 Ki. 24:22
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum 1 Ki. 26:25
et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth 1 Ki. 27:2
mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 1 Ki. 28:8
abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt 1 Ki. 30:9
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin 2 Ki. 3:19
et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace 2 Ki. 3:23
et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit 2 Ki. 3:24
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 2 Ki. 5:6
surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 2 Ki. 6:2
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 2 Ki. 6:12
et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam 2 Ki. 6:19
abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 2 Ki. 11:22
porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus 2 Ki. 13:37
surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem 2 Ki. 14:23
dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron 2 Ki. 15:9
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem 2 Ki. 17:17
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 2 Ki. 20:5
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe 2 Ki. 21:12
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris 3 Ki. 1:50
abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon 3 Ki. 3:4
rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis 3 Ki. 10:13
videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 3 Ki. 12:16
abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel 3 Ki. 13:10
et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda 3 Ki. 13:12
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum 3 Ki. 13:14
fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute 3 Ki. 14:4
surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 3 Ki. 14:17
nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum 3 Ki. 16:31
abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:5
surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam 3 Ki. 17:10
quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die 3 Ki. 17:15
abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae 3 Ki. 18:16
cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel 3 Ki. 18:45
timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum 3 Ki. 19:3
reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos 3 Ki. 20:38
quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias 4 Ki. 1:4
abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam 4 Ki. 2:25
qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore 4 Ki. 5:19
et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna 4 Ki. 6:4
abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram 4 Ki. 8:28
abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 4 Ki. 9:4
abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur 4 Ki. 9:18
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit4 Ki. 19:35
in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum 4 Ki. 23:29
abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 1 Par. 11:4
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine 2 Par. 1:3
abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam 2 Par. 8:3
tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom 2 Par. 8:17
rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 2 Par. 9:12
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Par. 10:16
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia 2 Par. 25:11
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus 2 Par. 34:22
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos 2 Esd. 8:12
cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum Tob. 2:7
ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiitJud. 13:1
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit Ps. 1:1
mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur Ps. 90:6
non est enim vir in domo sua abiit via longissima Pr. 7:19
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiitEccl. 3:15
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit Cant. 2:11
quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum Cant. 6:1
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris Sir. 31:8
vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus Isa. 26:3
et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Isa. 37:37
propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui Isa. 57:17
et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi Jer. 3:6
quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa Jer. 3:8
et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens Jer. 28:12
et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon Jer. 41:10
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree Jer. 41:14
Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon Jer. 41:15
fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus Jer. 48:11
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. Dan. 6:18
et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium Osee 1:3
et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum Osee 5:13
et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium Jonas 3:3
et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam 1 Ma. 1:24
videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 1 Ma. 4:35
et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam 1 Ma. 5:21
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 1 Ma. 5:39
et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam 1 Ma. 6:4
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 1 Ma. 6:6
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem 1 Ma. 7:20
et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius 1 Ma. 9:72
et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 1 Ma. 10:13
et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum 1 Ma. 10:60
et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 1 Ma. 10:78
et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem 1 Ma. 11:7
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius 1 Ma. 11:24
et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas 1 Ma. 11:61
timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan 1 Ma. 12:40
et convertit Tryfon et abiit in terram suam 1 Ma. 13:24
anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem 1 Ma. 14:1
et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam 1 Ma. 14:3
et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten 2 Ma. 5:7
transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit2 Ma. 9:29
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit2 Ma. 13:22
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes 2 Ma. 14:34
et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Mt. 4:24
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis Mt. 8:32
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones Mt. 19:22
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit Mt. 21:17
ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiitMt. 21:29
abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque Mt. 25:16
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum Mt. 26:14
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Mt. 26:42
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens Mt. 26:44
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiitMt. 27:60
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Mk. 1:35
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus Mk. 2:12
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Mk. 5:20
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum Mk. 5:24
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui Mk. 6:1
et cum dimisisset eos abiit in montem orare Mk. 6:46
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere Mk. 7:24
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum Mk. 8:13
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas Mk. 10:22
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis Mk. 14:10
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Lk. 1:23
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda Lk. 1:39
et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum Lk. 5:25
exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Lk. 8:33
redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus Lk. 8:39
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos Lk. 15:15
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti Lk. 19:12
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Lk. 22:4
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat Lk. 24:12
reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam Jn. 4:3
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus Jn. 4:28
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam Jn. 4:43
hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori Jn. 4:47
abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum Jn. 5:15
post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis Jn. 6:1
et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns Jn. 9:7
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic Jn. 10:40
et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te Jn. 11:28
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis Jn. 11:54
Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiitJn. 12:19
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jn. 12:36
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur Acts 5:26
et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem Acts 8:27
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum Acts 12:17
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam 2 Tim. 4:10
consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit Jas. 1:24
vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec Apoc. 9:12
vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito Apoc. 11:14
et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Apoc. 12:17
et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius Apoc. 16:2
et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est Apoc. 21:1
et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi. 3 Esd. 9:1
terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico: 4 Esd. 10:13