Haller's Concordance: EFFUGERUNT
- perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum 2 Par. 30:6
- extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum Heb. 11:34
- videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur Heb. 12:25
- quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales. 4 Esd. 7:96