Haller's Concordance: EFFUGIET
- propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia Pr. 12:13
- testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet Pr. 19:5
- et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa Eccl. 7:26
- sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate Wis. 1:5
- non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis Sir. 16:14
- qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem Sir. 20:30
- si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus Sir. 22:27
- et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt Jer. 32:4
- qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet Ezec. 17:15
- spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet Ezec. 17:18
- Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet. Dan. 11:42