Haller's Concordance: EFFUNDE
- quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Ex. 4:9
- effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos Ps. 69:24
- effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt Ps. 79:6
- excita furorem et effunde iram Sir. 36:8
- idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum Jer. 6:11
- effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt Jer. 10:25
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo Ezec. 10:2