Haller's Concordance: ADORENT
- et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur Gen. 27:29
- ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi Dt. 17:3
- haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum Jer. 26:2
- et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum Zach. 14:16
- sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jn. 4:23
- et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei Heb. 1:6
- ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te Apoc. 3:9