Haller's Concordance: EGENO
- non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra Dt. 15:11
- et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum Job 5:16
- iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite Ps. 82:3
- rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno Sir. 4:4
- quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem Isa. 25:4
- ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant Ezec. 16:49