Haller's Concordance: EGENUM
- suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 1 Ki. 2:8
- mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur Job 24:14
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta Pr. 22:22
- egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem Ezec. 18:12
- populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio Ezec. 22:29
- et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini Soph. 3:12